Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 73
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 73

1Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?

2Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.

3Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!

4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:

5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

6exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt eam.

7Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

9Signa nostra non vidimus; iam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

10Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?

11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

12Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.

13Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.

14Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Aethiopum.

15Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.

16Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.

17Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.

18Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.

21Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.

23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…