Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 113
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 113

1Alleluia. In exitu Israël de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro,

2facta est Iudaea sanctificatio eius; Israël potestas eius.

3Mare vidit, et fugit; Iordanis conversus est retrorsum.

4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.

5Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?

6montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium?

7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob:

8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.

9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam:

10super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?

11Deus autem noster in caelo; omnia quaecumque voluit fecit.

12Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

13Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

14Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.

15Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

16Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

17Domus Israël speravit in Domino; adiutor eorum et protector eorum est.

18Domus Aaron speravit in Domino; adiutor eorum et protector eorum est.

19Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adiutor eorum et protector eorum est.

20Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.

21Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.

22Adiiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

23Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.

24Caelum caeli Domino; terram autem dedit filiis hominum.

25Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum:

26sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…