Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 21
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 21

1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.

2Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum.

3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.

4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.

5In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et liberasti eos.

6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi.

7Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abiectio plebis.

8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput.

9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum.

10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.

11In te proiectus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu:

12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.

13Circumdederunt me vituli multi; tauri pingues obsederunt me.

14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.

15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.

16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me.

17Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos;

18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me; ad defensionem meam conspice.

21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.

22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.

23Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiae laudabo te.

24Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum.

25Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me.

26Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.

27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi.

28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium:

29quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.

30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae; in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.

31Et anima mea illi vivet; et semen meum serviet ipsi.

32Annuntiabitur Domino generatio ventura; et annuntiabunt caeli iustitiam eius populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…