
Vulgata Clementina
Psalmi 45
1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
2Deus noster refugium et virtus; adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
4Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum; conturbati sunt montes in fortitudine eius.
5Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
6Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.
8Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Iacob.
9Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
10auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
12Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Iacob.
