Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 108
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 108

1In finem. Psalmus David.

2Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.

4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.

5Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

6Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius.

7Cum iudicatur, exeat condemnatus; et oratio eius fiat in peccatum.

8Fiant dies eius pauci, et episcopatum eius accipiat alter.

9Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.

10Nutantes transferantur filii eius et mendicent, et eiiciantur de habitationibus suis.

11Scrutetur foenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.

12Non sit illi adiutor, nec sit qui misereatur pupillis eius.

13Fiant nati eius in interitum; in generatione una deleatur nomen eius.

14In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.

15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:

16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,

17et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.

18Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossibus eius.

19Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur.

20Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.

22Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.

23Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.

24Genua mea infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum.

25Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.

26Adiuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.

27Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.

28Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus laetabitur.

29Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.

30Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:

31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…