Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 31
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 31

1Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

2Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus.

3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.

5Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.

6Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

7Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.

9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

10Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

11Laetamini in Domino, et exsultate, iusti; et gloriamini, omnes recti corde.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…