
Vulgata Clementina
Psalmi 148
1Alleluia. Laudate Dominum de caelis; laudate eum in excelsis.
2Laudate eum, omnes angeli eius; laudate eum, omnes virtutes eius.
3Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellae et lumen.
4Laudate eum, caeli caelorum; et aquae omnes quae super caelos sunt,
5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
6Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
7Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi;
8ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius;
9montes, et omnes colles; ligna fructifera, et omnes cedri;
10bestiae, et universa pecora; serpentes, et volucres pennatae;
11reges terrae et omnes populi; principes et omnes iudices terrae;
12iuvenes et virgines; senes cum iunioribus, laudent nomen Domini:
13quia exaltatum est nomen eius solius.
14Confessio eius super caelum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluia.
