
Vulgata Clementina
Psalmi 40
1In finem. Psalmus ipsi David.
2Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus.
3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
4Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versasti in infirmitate eius.
5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi.
6Inimici mei dixerunt mala mihi: Quando morietur, et peribit nomen eius?
7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi.
9Verbum iniquum constituerunt adversum me: Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat?
10Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
11Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis.
12In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
13Me autem propter innocentiam suscepisti; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
14Benedictus Dominus Deus Israël a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
