Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 134
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 134

1Alleluia. Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:

2qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

3Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.

4Quoniam Iacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi.

5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.

6Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

7Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.

8Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.

9Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte: in Pharaonem, et in omnes servos eius.

10Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:

11Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:

12et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israël populo suo.

13Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

14Quia iudicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

15Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

16Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.

17Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

18Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

19Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.

20Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

21Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…