
Vulgata Clementina
Psalmi 145
1Alleluia, Aggaei et Zachariae.
2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
3in filiis hominum, in quibus non est salus.
4Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
5Beatus cuius Deus Iacob adiutor eius, spes eius in Domino Deo ipsius:
6qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
7Qui custodit veritatem in saeculum; facit iudicium iniuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;
8Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit iustos.
9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
10Regnabit Dominus in saecula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
