Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 63
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 63

1In finem. Psalmus David.

2Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; a timore inimici eripe animam meam.

3Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

4Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram,

5ut sagittent in occultis immaculatum.

6Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt: Quis videbit eos?

7Scrutati sunt iniquitates; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,

8et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,

9et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,

10et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt.

11Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…