Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 24
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 24

1In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:

2Deus meus, in te confido; non erubescam.

3Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

5Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.

7Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

8Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9Diriget mansuetos in iudicio; docebit mites vias suas.

10Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum eius et testimonia eius.

11Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.

12Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.

13Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditabit terram.

14Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

17Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.

18Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

19Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.

22Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…