Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 74
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 74

1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.

3Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.

4Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.

5Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:

6nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.

7Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:

8quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:

9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae.

10Ego autem annuntiabo in saeculum; cantabo Deo Iacob:

11et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…