Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 97
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 97

1Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.

2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.

3Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israël. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.

4Iubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite.

5Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi;

6in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Iubilate in conspectu regis Domini:

7moveatur mare, et plenitudo eius; orbis terrarum, et qui habitant in eo.

8Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt

9a conspectu Domini: quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia, et populos in aequitate.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…