Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 39
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 39

1In finem. Psalmus ipsi David.

2Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.

3Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.

4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.

5Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas.

6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum.

7Sacrificium et oblationem noluisti; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti;

8tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,

9ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.

10Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.

11Iustitiam tuam non abscondi in corde meo; veritatem tuam et salutare tuum dixi; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.

12Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.

13Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.

14Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me respice.

15Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.

16Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi: Euge, euge!

17Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

18Ego autem mendicus sum et pauper; Dominus sollicitus est mei. Adiutor meus et protector meus tu es; Deus meus, ne tardaveris.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…