
Vulgata Clementina
Psalmi 49
1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
2Ex Sion species decoris eius:
3Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius exardescet; et in circuitu eius tempestas valida.
4Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
5Congregate illi sanctos eius, qui ordinant testamentum eius super sacrificia.
6Et annuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est.
7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:
10quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in montibus, et boves.
11Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.
13Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
16Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
17Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos retrorsum.
18Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
21Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
23Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
