
Vulgata Clementina
Psalmi 81
1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos diiudicat.
2Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
3Iudicate egeno et pupillo; humilem et pauperem iustificate.
4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.
6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
8Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.
