Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 65
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 65

1In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Iubilate Deo, omnis terra;

2psalmum dicite nomini eius; date gloriam laudi eius.

3Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

4Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.

5Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.

6Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.

7Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi eius super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.

8Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis eius:

9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.

10Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.

11Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;

12imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.

13Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea

14quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.

15Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.

16Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.

17Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.

18Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.

19Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.

20Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…