Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 98
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 98

1Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.

2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.

3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,

4et honor regis iudicium diligit. Tu parasti directiones; iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.

5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est.

6Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;

7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius, et praeceptum quod dedit illis.

8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…