Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 138
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 138

1In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me;

2tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

3Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:

4et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.

5Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

6Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam.

7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

8Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,

10etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.

11Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me; et nox illuminatio mea in deliciis meis.

12Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebrae eius, ita et lumen eius.

13Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meae.

14Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto; et substantia mea in inferioribus terrae.

16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.

17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.

18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.

19Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me:

20quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.

21Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam?

22Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.

23Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.

24Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…