Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 101
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 101

1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

2Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

3Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

5Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

6A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.

7Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

9Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me iurabant:

10quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

11a facie irae et indignationis tuae: quia elevans allisisti me.

12Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.

13Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

14Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi eius, quia venit tempus:

15quoniam placuerunt servis tuis lapides eius, et terrae eius miserebuntur.

16Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam:

17quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

18Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

19Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

20Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit:

21ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum:

22ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem eius in Ierusalem:

23in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

24Respondit ei in via virtutis suae: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi:

25ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

26Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.

27Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur;

28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

29Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…