
Vulgata Clementina
Psalmi 51
1In finem. Intellectus David,
2cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?
4Tota die iniustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
6Dilexisti omnia verba praecipitationis; lingua dolosa.
7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
8Videbunt iusti, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:
9Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
11Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
