Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 53
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 53

1In finem, in carminibus. Intellectus David,

2cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

3Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me.

4Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

6Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

7Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

8Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

9Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…