Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 112
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 112

1Alleluia. Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini.

2Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.

3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.

4Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria eius.

5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,

6et humilia respicit in caelo et in terra?

7Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:

8ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.

9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…