Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 127
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 127

1Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis eius.

2Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

3Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

4Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

5Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Ierusalem omnibus diebus vitae tuae.

6Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israël.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…