Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 121
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 121

1Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.

2Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Ierusalem.

3Ierusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum.

4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

5Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.

6Rogate quae ad pacem sunt Ierusalem, et abundantia diligentibus te.

7Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.

8Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…