Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 140
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 140

1Psalmus David. Domine, clamavi ad te: exaudi me; intende voci meae, cum clamavero ad te.

2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.

4Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.

5Corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum:

6absorpti sunt iuncti petrae iudices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.

7Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.

9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10Cadent in retiaculo eius peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…