Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 147
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 147

1Alleluia. Lauda, Ierusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.

2Quoniam confortavit seras portarum tuarum; benedixit filiis tuis in te.

3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.

4Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo eius.

5Qui dat nivem sicut lanam; nebulam sicut cinerem spargit.

6Mittit crystallum suam sicut buccellas: ante faciem frigoris eius quis sustinebit?

7Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus eius, et fluent aquae.

8Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israël.

9Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Alleluia.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…