Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 141
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 141

1Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.

2Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.

3Effundo in conspectu eius orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio:

4in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.

5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.

6Clamavi ad te, Domine; dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.

7Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.

8Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me exspectant iusti donec retribuas mihi.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…