Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 59
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 59

1In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,

2cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Ioab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia.

3Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.

4Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones eius, quia commota est.

5Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis.

6Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui.

7Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

8Deus locutus est in sancto suo: laetabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor.

9Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus;

10Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae subditi sunt.

11Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumaeam?

12nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?

13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…