Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 143
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 143

1Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.

2Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

3Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

4Homo vanitati similis factus est; dies eius sicut umbra praetereunt.

5Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.

6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

7Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:

8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

9Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.

10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

11eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

12Quorum filii sicut novellae plantationes in iuventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.

13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis;

14boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

15Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius Dominus Deus eius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…