Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 150
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 150

1Alleluia. Laudate Dominum in sanctis eius; laudate eum in firmamento virtutis eius.

2Laudate eum in virtutibus eius; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.

3Laudate eum in sono tubae; laudate eum in psalterio et cithara.

4Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo.

5Laudate eum in cymbalis benesonantibus; laudate eum in cymbalis iubilationis.

6Omnis spiritus laudet Dominum! Alleluia.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…