
Vulgata Clementina
Psalmi 35
1In finem. Servo Domini ipsi David.
2Dixit iniustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos eius.
3Quoniam dolose egit in conspectu eius, ut inveniatur iniquitas eius ad odium.
4Verba oris eius iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7Iustitia tua sicut montes Dei; iudicia tua abyssus multa. Homines et iumenta salvabis, Domine,
8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11Praetende misericordiam tuam scientibus te, et iustitiam tuam his qui recto sunt corde.
12Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
