Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 128
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 128

1Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat nunc Israël;

2saepe expugnaverunt me a iuventute mea: etenim non potuerunt mihi.

3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.

4Dominus iustus concidit cervices peccatorum.

5Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.

6Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:

7de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.

8Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…