Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 10
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 10

1In finem. Psalmus David.

2In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montem sicut passer?

3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde:

4quoniam quae perfecisti destruxerunt; iustus autem, quid fecit?

5Dominus in templo sancto suo; Dominus in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt; palpebrae eius interrogant filios hominum.

6Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.

7Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.

8Quoniam iustus Dominus, et iustitias dilexit: aequitatem vidit vultus eius.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…