
Vulgata Clementina
Psalmi 57
1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2Si vere utique iustitiam loquimini, recta iudicate, filii hominum.
3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
4Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.
5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
9Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11Laetabitur iustus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12Et dicet homo: Si utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra.
