Ad argumentum
FIDES VIVA
Imago: Psalmi 78
Imago Fides Viva ex opere «King David Playing the Harp among Angels» (Hendrick ter Brugghen) · opus primigenium

Vulgata Clementina

Psalmi 78

1Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.

2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.

3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.

4Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

5Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?

6Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:

7quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt.

8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.

9Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:

12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

13Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…