
Vulgata Clementina
Psalmi 91
1Psalmus cantici, in die sabbati.
2Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:
3ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
4in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.
5Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
7Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
8Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi:
9tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
10Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13Iustus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
