Collatio
Siracides 5
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis. | Μὴ ἔπεχε ἐπὶ τοῖς χρήμασί σου, καὶ μὴ εἴπῃς, αὐτάρκη μοι ἐστί. |
| 2 | Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui, | Μὴ ἐξακολούθει τῇ ψυχῇ σου καὶ τῇ ἰσχύϊ σου, τοῦ πορεύεσθαι ἐν ἐπιθυμίαις καρδίας σου. |
| 3 | et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subiiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. | Καὶ μὴ εἴπῃς, τίς με δυναστεύσει; ὁ γὰρ Κύριος ἐκδικῶν ἐκδικήσει σε. |
| 4 | Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. | Μὴ εἶπῃς, ἥμαρτον, καὶ τί μοι ἐγένετο; ὁ γὰρ Κυριός ἐστι μακρόθυμος. |
| 5 | De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adiicias peccatum super peccatum. | Περὶ ἐξιλασμοῦ μὴ ἄφοβος γίνου προσθεῖναι ἁμαρτίαν ἐφʼ ἁμαρτίαις. |
| 6 | Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: | Καὶ μὴ εἴπῃς, ὁ οἰκτιρμὸς αὐτοῦ πολὺς, τὸ πλῆθος τῶν ἁμαρτιῶν μου ἐξιλάσεται· ἔλεος γὰρ καὶ ὀργὴ παρʼ αὐτοῦ, καὶ ἐπὶ ἁμαρτωλοὺς καταπαύσει ὁ θυμὸς αὐτοῦ. |
| 7 | misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. | Μὴ ἀνάμενε ἐπιστρέψαι πρὸς Κύριον, καὶ μὴ ὑπερβάλλου ἡμέραν ἐξ ἡμέρας· ἐξάπινα γὰρ ἐξελεύσεται ὀργὴ Κυρίου, καὶ ἐν καιρῷ ἐκδικήσεως ἐξολῇ. |
| 8 | Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem: | Μὴ ἔπεχε ἐπὶ χρήμασιν ἀδίκοις, οὐδὲν γὰρ ὠφελήσεις ἐν ἡμέρᾳ ἐπαγωγῆς. |
| 9 | subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. | Μὴ λίκμα ἐν παντὶ ἀνέμῳ, καὶ μὴ πορεύου ἐν πάσῃ ἀτραπῷ· οὕτως ὁ ἁμαρτωλὸς ὁ δίγλωσσος. |
| 10 | Noli anxius esse in divitiis iniustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae. | Ἴσθι ἐστηριγμένος ἐν συνέσει σου, καὶ εἷς ἔστω σου ὁ λόγος. |
| 11 | Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua. | Γίνου ταχὺς ἐν ἀκροάσει σου, καὶ ἐν μακροθυμίᾳ φθέγγου ἀπόκρισιν. |
| 12 | Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. | Εἰ ἔστι σοι σύνεσις, ἀποκρίθητι τῷ πλησίον· εἰ δὲ μὴ, ἡ χείρ σου ἔστω ἐπὶ στόματί σου. |
| 13 | Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum. | Δόξα καὶ ἀτιμία ἐν λαλιᾷ, καὶ γλῶσσα ἀνθρώπου πτῶσις αὐτῷ. |
| 14 | Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. | Μὴ κληθῇς ψίθυρος, καὶ τῇ γλώσσῃ σου μὴ ἐνέδρευε· ἐπὶ γὰρ τῷ κλέπτῃ ἐστὶν αἰσχύνη, καὶ κατάγνωσις πονηρὰ ἐπὶ διγλώσσου. |
| 15 | Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius. | Ἐν μεγάλῳ καὶ ἐν μικρῷ μὴ ἀγνόει. |
| 16 | Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris: | — |
| 17 | super furem enim est confusio et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia. | — |
| 18 | Iustifica pusillum et magnum similiter. | — |
