Collatio
Siracides 33
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et iustitias, | Ἐλέησον ἡμᾶς, δέσποτα ὁ Θεὸς πάντων, καὶ ἐπίβλεψον· |
| 2 | et non illidetur quasi in procella navis. | καὶ ἐπίβαλε τὸν φόβον σου ἐπὶ πάντα τὰ ἔθνη. |
| 3 | Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. | Ἔπαρον τὴν χεῖρά σου ἐπὶ ἔθνη ἀλλότρια, καὶ ἰδέτωσαν τὴν δυναστείαν σου. |
| 4 | Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. | Ὥσπερ ἐνώπιον αὐτῶν ἡγιάσθης ἐν ἡμῖν, οὕτως ἐνώπιον ἡμῶν μεγαλυνθείης ἐν αὐτοῖς· |
| 5 | Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. | Καὶ ἐπιγνώτωσάν σε καθάπερ καὶ ἡμεῖς ἐπέγνωμεν, ὅτι οὐκ ἔστι Θεὸς πλήν σου Κύριε. |
| 6 | Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit. | Ἐγκαίνισον σημεῖα, καὶ ἀλλοίωσον θαυμάσια· |
| 7 | Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole? | δόξασον χεῖρα καὶ βραχίονα δεξιόν· ἔγειρον θυμὸν, καὶ ἔκχεον ὀργήν· ἔξαρον ἀντίδικον, καὶ ἔκτριψον ἐχθρόν. |
| 8 | A Domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente. | Σπεῦσον καιρὸν, καὶ μνήσθητι ὁρκισμοῦ, καὶ ἐκδιηγησάσθωσαν τὰ μεγαλεῖά σου. |
| 9 | Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. | Ἐν ὀργῇ πυρὸς καταβρωθήτω ὁ σωζόμενος, καὶ οἱ κακοῦντες τὸν λαόν σου εὕροισαν ἀπώλειαν. |
| 10 | Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam. | Σύντριψον κεφαλὰς ἀρχόντων ἐχθρῶν λεγόντων, οὐκ ἔστι πλὴν ἡμῶν. |
| 11 | In multitudine disciplinae Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. | Σύναγε πάσας φυλὰς Ἰακώβ. |
| 12 | Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. | Λαμπρὰ καρδία καὶ ἀγαθὴ ἐπὶ ἐδέσμασιν τῶν βρωμάτων αὐτῆς ἐπιμελήσεται. |
| 13 | Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere. | — |
| 14 | Omnes viae eius secundum dispositionem eius: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum iudicium suum. | — |
| 15 | Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum iustum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. | — |
| 16 | Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. | — |
| 17 | In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. | — |
| 18 | Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam. | — |
| 19 | Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiae, auribus percipite. | — |
| 20 | Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte poeniteat te, et depreceris pro illis. | — |
| 21 | Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. | — |
| 22 | Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. | — |
| 23 | In omnibus operibus tuis praecellens esto. | — |
| 24 | Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitae tuae, et in tempore exitus tui, distribue haereditatem tuam. | — |
| 25 | Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo. | — |
| 26 | Operatur in disciplina, et quaerit requiescere: laxa manus illi, et quaerit libertatem. | — |
| 27 | Iugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduae. | — |
| 28 | Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: | — |
| 29 | multam enim malitiam docuit otiositas. | — |
| 30 | In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine iudicio nihil facias grave. | — |
| 31 | Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animae comparasti illum. | — |
| 32 | Si laeseris eum iniuste, in fugam convertetur: | — |
| 33 | et si extollens discesserit, quem quaeras et in qua via quaeras illum nescis. | — |
