Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 22

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 22: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius.Λίθῳ ἠρδαλωμένῳ συνεβλήθη ὀκνηρὸς, καὶ πᾶς ἐκσυριεῖ ἐπὶ τῇ ἀτιμίᾳ αὐτοῦ.
2De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.Βολβίτῳ κοπρίων συνεβλήθη ὀκνηρὸς, πᾶς ὁ ἀναιρούμενος αὐτὸν ἐκτινάξει χεῖρα.
3Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet.Αἰσχύνη πατρὸς ἐν γεννήσει ἀπαιδεύτου, θυγάτηρ δὲ ἐπʼ ἐλαττώσει γίνεται.
4Filia prudens haereditas viro suo: nam quae confundit, in contumeliam fit genitoris.Θυγάτηρ φρονίμη κληρονομήσει ἄνδρα αὐτῆς, καὶ ἡ καταισχύνουσα, εἰς λύπην γεννήσαντος.
5Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur.Πατέρα καὶ ἄνδρα καταισχύνει ἡ θρασεῖα, καὶ ὑπὸ ἀμφοτέρων ἀμιμασθήσεται.
6Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.Μουσικὰ ἐν πένθει ἄκαιρος διήγησις, μάστιγες καὶ παιδεία ἐν παντὶ καιρῷ σοφίας.
7Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.—
8Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.—
9Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?Συγκολλῶν ὄστρακον ὁ διδάσκων μωρὸν, ἐξεγείρων καθεύδοντα ἐκ βαθέως ὕπνου.
10Supra mortuum plora, defecit enim lux eius: et supra fatuum plora, defecit enim sensus.Διηγούμενος νυστάζοντι ὁ διηγούμενος μωρῷ, καὶ ἐπὶ συντελείᾳ ἐρεῖ, τί ἐστιν;
11Modicum plora super mortuum, quoniam requievit:Ἐπὶ νεκρῷ κλαῦσον, ἐξέλιπε γὰρ φῶς· καὶ ἐπὶ μωρῷ κλαῦσον, ἐξέλιπε γὰρ σύνεσις· ἥδιον κλαῦσον ἐπὶ νεκρῷ, ὅτι ἀνεπαύσατο, τοῦ δὲ μωροῦ ὑπὲρ θάνατον ἡ ζωὴ πονηρά.
12nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui.Πένθος νεκροῦ ἑπτὰ ἡμέραι, μωροῦ δὲ καὶ ἀσεβοῦς πᾶσαι αἱ ἡμέραι τῆς ζωῆς αὐτοῦ.
13Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.Μετὰ ἄφρονος μὴ πληθύνῃς λόγον, καὶ πρὸς ἀσύνετον μὴ πορεύου· φύλαξον ἀπʼ αὐτοῦ ἵνα μὴ κόπον ἔχῃς, καὶ οὐ μὴ μολυνθῇς ἐν τῷ ἐντιναγμῷ αὐτοῦ· ἔκκλινον ἀπʼ αὐτοῦ καὶ εὑρήσεις ἀνάπαυσιν, καὶ οὐ μὴ ἀκηδιάσῃς ἐν τῇ ἀπονοίᾳ αὐτοῦ.
14Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.Ὑπὲρ μόλυβδον τί βαρυνθήσεται; καὶ τί αὐτῷ ὄνομα, ἀλλʼ ἢ μωρός;
15Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius.Ἄμμον καὶ ἅλα καὶ βῶλον σιδήρου εὔκοπον ὑπενεγκεῖν, ἢ ἄνθρωπον ἀσύνετον.
16Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius.Ἱμάντωσις ξυλίνη ἐνδεδεμένη εἰς οἰκοδομὴν ἐν συσσεισμῷ οὐ διαλυθήσεται, οὕτως καρδία ἐστηριγμένη ἐπὶ διανοήματος βουλῆς ἐν καιρῷ οὐ δειλιάσει.
17Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?Καρδία ἡδρασμένη ἐπὶ διανοίας συνέσεως, ὡς κόσμος ψαμμωτὸς τοίχου ξυστοῦ.
18Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.Χάρακες ἐπὶ μετεώρου κείμενοι κατέναντι ἀνέμου οὐ μὴ ὑπομείνωσιν, οὕτως καρδία δειλὴ ἐπὶ διανοήματος μωροῦ κατέναντι παντὸς φόβου οὐ μὴ ὑπομείνῃ.
19Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.Ὁ νύσσων ὀφθαλμὸν κατάξει δάκρυα, καὶ ὁ νύσσων καρδίαν ἐκφαίνει αἴσθησιν.
20Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur.Βάλλων λίθον ἐπὶ πετεινὰ ἀποσοβεῖ αὐτὰ, καὶ ὁ ὀνειδίζων φίλον διαλύσει φιλίαν.
21Sicut pali in excelsis, et caementa sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt:Ἐπὶ φίλον ἐὰν σπάσῃς ῥομφαίαν, μὴ ἀπελπίσῃς, ἔστι γὰρ ἐπάνοδος.
22sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.Ἐπὶ φίλον ἐὰν ἀνοίξῃς στόμα, μὴ εὐλαβηθῇς, ἔστι γὰρ διαλλαγή· πλὴν ὀνειδισμοῦ, καὶ ὑπερηφανίας, καὶ μυστηρίου ἀποκαλύψεως, καὶ πληγῆς δολίας, ἐν τούτοις ἀποφεύξεται πᾶς φίλος.
23Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in praeceptis Dei permanet semper.Πίστιν κτῆσαι ἐν πτωχείᾳ μετὰ τοῦ πλησίον, ἵνα ἐν τοῖς ἀγαθοῖς αὐτοῦ ὁμοῦ πλησθῇς· ἐν καιρῷ θλίψεως διάμενε αὐτῷ, ἵνα ἐν τῇ κληρονομίᾳ αὐτοῦ συνκληρονομήσῃς.
24Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum.Πρὸ πυρὸς ἀτμὶς καμίνου καὶ καπνὸς, οὕτως πρὸ αἱμάτων λοιδορίαι.
25Mittens lapidem in volatilia, deiiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.Φίλον σκεπάσαι οὐκ αἰσχυνθήσομαι, καὶ ἀπὸ προσώπου αὐτοῦ οὐ μὴ κρυβῶ,
26Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicumκαὶ εἰ κακά μοι συμβῇ διʼ αὐτόν, πᾶς ὁ ἀκούων φυλάξεται ἀπʼ αὐτοῦ.
27si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.Τίς δώσει μοι ἐπὶ στόμα μου φυλακὴν, καὶ ἐπὶ τῶν χειλέων μου σφραγίδα πανοῦργον, ἵνα μὴ πέσω ἀπʼ αὐτῆς, καὶ ἡ γλῶσσά μου ἀπολέσῃ με;
28Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius laeteris.—
29In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius cohaeres sis.—
30Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliae, et minae.—
31Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.—
32Omnis qui audiet cavebit se ab eo.—
33Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…