Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 9

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 9: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinae nequam.Μὴ ζήλου γυναῖκα τοῦ κόλπου σου, μηδὲ διδάξῃς ἐπὶ σεαυτὸν παιδείαν πονηράν.
2Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.Μὴ δῷς γυναικὶ τὴν ψυχήν σου, ἐπιβῆναι αὐτὴν ἐπὶ τὴν ἰσχύν σου.
3Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.Μὴ ὑπάντα γυναικὶ ἑταιριζομένῃ, μήποτε ἐμπέσῃς εἰς τὰς παγίδας αὐτῆς.
4Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.Μετὰ ψαλλούσης μὴ ἐνδελέχιζε, μήποτε ἁλῷς ἐν τοῖς ἐπιχειρήμασιν αὐτῆς.
5Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.Παρθένον μὴ καταμάνθανε, μήποτε σκανδαλισθῇς ἐν τοῖς ἐπιτιμίοις αὐτῆς.
6Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam.Μὴ δῷς πόρναις τὴν ψυχήν σου, ἵνα μὴ ἀπολέσῃς τὴν κληρονομίαν σου.
7Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.Μὴ περιβλέπου ἐν ῥύμαις πόλεως, καὶ ἐν ταῖς ἐρήμοις αὐτῆς μὴ πλανῶ.
8Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.Ἀπόστρεψον ὀφθαλμὸν ἀπὸ γυναικὸς εὐμόρφου, καὶ μὴ καταμάνθανε κάλλος ἀλλότριον· ἐν κάλλει γυναικὸς πολλοὶ ἐπλανήθησαν, καὶ ἐκ τούτου φιλία ὡς πῦρ ἀνακαίεται.
9Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.Μετὰ ὑπάνδρου γυναικὸς μὴ κάθου τὸ σύνολον, καὶ μὴ συμβολοκοπήσῃς μετʼ αὐτῆς ἐν οἴνῳ, μήποτε ἐκκλίνῃ ἡ ψυχή σου ἐπʼ αὐτὴν, καὶ τῷ πνεύματί σου ὀλισθήσῃς εἰς ἀπώλειαν.
10Omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.Μὴ ἐγκαταλίπῃς φίλον ἀρχαῖον, ὁ γὰρ πρόσφατος οὐκ ἔστιν ἔφισος αὐτῷ· οἶνος νέος, φίλος νέος, ἐὰν παλαιωθῇ, μετʼ εὐφροσύνης πίεσαι αὐτόν.
11Speciem mulieris alienae multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.Μὴ ζηλώσῃς δόξαν ἁμαρτωλοῦ, οὐ γὰρ οἶδας τί ἔσται ἡ καταστροφὴ αὐτοῦ.
12Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:Μὴ εὐδοκήσῃς ἐν εὐδοκίᾳ ἀσεβῶν, μνήσθητι ὅτι ἕως ᾅδου οὐ μὴ δικαιωθῶσι.
13et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.Μακρὰν ἄπεχε ἀπὸ ἀνθρώπου ὃς ἔχει ἐξουσιαν τοῦ φονεύειν, καὶ οὐ μὴ ὑποπτεύσῃς φόβον θανάτου· κᾂν προσέλθῃς, μὴ πλημμελήσῃς, ἵνα μὴ ἀφέληται τὴν ζωήν σου· ἐπίγνωθι ὅτι ἐν μέσῳ παγίδων διαβαίνεις, καὶ ἐπὶ ἐπάλξεων πόλεων περιπατεῖς.
14Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.Κατὰ τὴν ἰσχύν σου στόχασαι τοὺς πλησίον, καὶ μετὰ σοφῶν συμβουλεύου.
15Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.Καὶ μετὰ συνετῶν ἔστω ὁ διαλογισμός σου, καὶ πᾶσα διήγησίς σου ἐν νόμῳ ὑψίστου.
16Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quae futura sit illius subversio.Ἄνδρες δίκαιοι ἔστωσαν σύνδειπνοί σου, καὶ ἐν φόβῳ Κυρίου ἔστω τὸ καύχημά σου.
17Non placeat tibi iniuria iniustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.Ἐν χειρὶ τεχνιτῶν ἔργον ἐπαινεθήσεται, καὶ ὁ ἡγούμενος λαοῦ σοφὸς ἐν λόγῳ αὐτοῦ.
18Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.Φοβερὸς ἐν πόλει αὐτοῦ ἀνὴρ γλωσσώδης, καὶ ὁ προπετὴς ἐν λόγῳ αὐτοῦ μισηθήσεται.
19Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.—
20Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.—
21Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.—
22Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio:—
23et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.—
24In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.—
25Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…