Collatio
Siracides 18
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Qui vivet in aeternum creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in aeternum. | Ὁ ζῶν εἰς τὸν αἰῶνα ἔκτισε τὰ πάντα κοινῇ. |
| 2 | Quis sufficit enarrare opera illius? | Κύριος μόνος δικαιωθήσεται. |
| 3 | quis enim investigabit magnalia eius? | — |
| 4 | virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? aut quis adiiciet enarrare misericordiam eius? | Οὐθενὶ ἐξεποίησεν ἐξαγγεῖλαι τὰ ἔργα αὐτοῦ· καὶ τίς ἐξιχνιάσει τὰ μεγαλεῖα αὐτοῦ; |
| 5 | Non est minuere neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei. | Κράτος μεγαλωσύνης αὐτοῦ τίς ἐξαριθμήσεται; καὶ τίς προσθήσει ἐκδιηγήσασθαι τὰ ἐλέη αὐτοῦ; |
| 6 | Cum consummaverit homo, tunc incipiet: et cum quieverit, aporiabitur. | Οὐκ ἔστιν ἐλαττῶσαι οὐδὲ προσθεῖναι, καὶ οὐκ ἔστιν ἐξιχνιάσαι τὰ θαυμάσια τοῦ Κυρίου. |
| 7 | Quid est homo? et quae est gratia illius? et quid bonum aut quid nequam illius? | Ὅταν συντελέσῃ ἄνθρωπος τότε ἄρχεται, καὶ ὅταν παύσηται τότε ἀπορηθήσεται. |
| 8 | Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt: et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. | Τί ἄνθρωπος, καὶ τί ἡ χρῆσις αὐτοῦ; τί τὸ ἀγαθὸν αὐτοῦ, καὶ τί τὸ κακὸν αὐτοῦ; |
| 9 | Propter hoc patiens est Deus in illis, et effundit super eos misericordiam suam. | Ἀριθμὸς ἡμερῶν ἀνθρώπου πολλὰ ἔτη ἑκατόν. |
| 10 | Vidit praesumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. | Ὡς σταγὼν ὕδατος ἀπὸ θαλάσσης καὶ ψῆφος ἄμμου, οὕτως ὀλίγα ἔτη ἐν ἡμέρᾳ αἰῶνος. |
| 11 | Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, et ostendit eis viam aequitatis. | Διὰ τοῦτο ἐμακροθύμησε Κύριος ἐπʼ αὐτοῖς, καὶ ἐξέχεεν ἐπʼ αὐτοὺς τὸ ἔλεος αὐτοῦ. |
| 12 | Miseratio hominis circa proximum suum: misericordia autem Dei super omnem carnem. | Εἶδε καὶ ἐπέγνω τὴν καταστροφὴν αὐτῶν ὅτι πονηρὰ, διὰ τοῦτο ἐπλήθυνε τὸν ἐξιλασμὸν αὐτοῦ. |
| 13 | Qui misericordiam habet, docet et erudit quasi pastor gregem suum. | Ἔλεος ἄνθρώπου ἐπὶ τὸν πλησίον αὐτοῦ, ἔλεος δὲ Κυρίου ἐπὶ πᾶσαν σάρκα, ἐλέγχων καὶ παιδεύων καὶ διδάσκων καὶ ἐπιστρέφων ὡς ποιμὴν τὸ ποίμνιον αὐτοῦ. |
| 14 | Miseretur excipientis doctrinam miserationis, et qui festinat in iudiciis eius. | Τοὺς ἐκδεχομένους παιδείαν ἐλεεῖ, καὶ τοὺς κατασπεύδοντας ἐπὶ τὰ κρίματα αὐτοῦ. |
| 15 | Fili, in bonis non des querelam, et in omni dato non des tristitiam verbi mali. | Τέκνον, ἐν ἀγαθοῖς μὴ δῷς μῶμον, καὶ ἐν πάσῃ δόσει λύπην λόγων. |
| 16 | Nonne ardorem refrigerabit ros? sic et verbum melius quam datum. | Οὐχὶ καύσωνα ἀναπαύσει δρόσος; οὕτως κρείσσων λόγος ἢ δόσις. |
| 17 | Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine iustificato. | Οὐκ ἰδοὺ λόγος ὑπὲρ δόμα ἀγαθόν; καὶ ἀμφότερα παρὰ ἀνδρὶ κεχαριτωμένῳ. |
| 18 | Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. | Μωρὸς ἀχαρίστως ὀνειδιεῖ, καὶ δόσις βασκάνου ἐκτήκει ὀφθαλμούς. |
| 19 | Ante iudicium para iustitiam tibi, et antequam loquaris, disce. | Πρινὴ λαλῆσαι μάνθανε, καὶ πρὸ ἀῤῥωστίας θεραπεύου. |
| 20 | Ante languorem adhibe medicinam: et ante iudicium interroga teipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. | Πρὸ κρίσεως ἐξέταζε σεαυτόν, καὶ ἐν ὥρᾳ ἐπισκοπῆς εὑρήσεις ἐξιλασμόν. |
| 21 | Ante languorem humilia te, et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam. | Πρὶν ἀῤῥωστῆσαί σε ταπεινώθητι, καὶ ἐν καιρῷ ἁμαρτημάτων δεῖξον ἐπιστροφήν. |
| 22 | Non impediaris orare semper, et ne verearis usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. | Μὴ ἐμποδισθῇς τοῦ ἀποδοῦναι εὐχὴν εὐκαίρως, καὶ μὴ μείνῃς ἕως θανάτου δικαιωθῆναι. |
| 23 | Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat Deum. | Πρὶν εὔξασθαι ἑτοίμασον σεαυτὸν, και μὴ γίνου ὡς ἄνθρωπος πειράζων τὸν Κύριον. |
| 24 | Memento irae in die consummationis, et tempus retributionis in conversatione faciei. | Μνήσθητι θυμοῦ ἐν ἡμέραις τελευτῆς, καὶ καιρὸν ἐκδικήσεως ἐν ἀποστροφῇ προσώπου. |
| 25 | Memento paupertatis in tempore abundantiae, et necessitatum paupertatis in die divitiarum. | Μνήσθητι καιρὸν λιμοῦ ἐν καιρῷ πλησμονῆς, πτωχείαν καὶ ἔνδειαν ἐν ἡμέραις πλούτου. |
| 26 | A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. | Ἀπὸ πρωΐθεν ἕως ἑσπέρας μεταβάλλει καιρὸς, καὶ πάντα ἐστὶ ταχινὰ ἔναντι Κυρίου. |
| 27 | Homo sapiens in omnibus metuet, et in diebus delictorum attendet ab inertia. | Ἄνθρωπος σοφὸς ἐν παντὶ εὐλαβηθήσεται, καὶ ἐν ἡμέραις ἁμαρτιῶν προσέξει ἀπὸ πλημμελείας· |
| 28 | Omnis astutus agnoscit sapientiam, et invenienti eam dabit confessionem. | πᾶς συνετὸς ἔγνω σοφίαν, καὶ τῷ εὑρόντι αὐτὴν δώσει ἐξομολόγησιν. |
| 29 | Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt, et intellexerunt veritatem et iustitiam, et impleverunt proverbia et iudicia. | Συνετοὶ ἐν λόγοις καὶ αὐτοὶ ἐσοφίσαντο, καὶ ἀνώμβρησαν παροιμίας ἀκριβεῖς. ἘΓΚΡΑΤΕΙΑ ΨΥΧΗΣ. |
| 30 | Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. | Ὀπίσω τῶν ἐπιθυμιῶν σου μὴ πορεύου, καὶ ἀπὸ τῶν ὀρέξεών σου κωλύου. |
| 31 | Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciat te in gaudium inimicis tuis. | Ἐὰν χορηγήσεῃς τῇ ψυχῇ σου εὐδοκίαν ἐπιθυμίας, ποιήσει σε ἐπίχαρμα τῶν ἐχθρῶν σου. |
| 32 | Ne oblecteris in turbis nec in modicis: assidua enim est commissio illorum. | Μὴ εὐφραίνου ἐπὶ πολλῇ τρυφῇ, μηδὲ προσδεθῇς συμβολῇ αὐτῆς. |
| 33 | Ne fueris mediocris in contentione ex foenore, et est tibi nihil in sacculo: eris enim invidus vitae tuae. | Μὴ γίνου πτωχὸς συμβολοκοπῶν ἐκ δανεισμοῦ, καὶ οὐδέν σοι ἐστὶν ἐν μαρσυπείῳ. |
