Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 43

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 43: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Altitudinis firmamentum pulchritudo eius est, species caeli in visione gloriae.Γαυρίαμα ὕψους, στερέωμα καθαριότητος, εἶδος οὐρανοῦ ἐν ὁράματι δόξης.
2Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi.Ἥλιος ἐν ὀπτασίᾳ διαγγέλλων ἐν ἐξόδῳ, σκεῦος θαυμαστὸν, ἔργον ὑψίστου.
3In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris:Ἐν μεσημβρίᾳ αὐτοῦ ἀναξηραίνει χώραν, καὶ ἐναντίον καύματος αὐτοῦ τίς ὑποστήσεται;
4tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcaecat oculos.Κάμινον φυσῶν ἐν ἔργοις καύματος, τριπλασίως ἥλιος ἐκκαίων ὄρη· ἀτμίδας πυρώδεις ἐμφυσῶν, καὶ ἐκλάμπων ἀκτίνας ἀμαυροῖ ὀφθαλμούς.
5Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus eius festinavit iter.Μέγας Κύριος ὁ ποιήσας αὐτὸν, καὶ ἐν λόγοις αὐτοῦ κατέσπευσε πορείαν.
6Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum aevi.Καὶ ἡ σελήνη ἐν πᾶσιν εἰς καιρὸν αὐτῆς, ἀνάδειξιν χρόνων, καὶ σημεῖον αἰῶνος.
7A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione.Ἀπὸ σελήνης σημεῖον ἑορτῆς, φωστὴρ μειούμενος ἐπὶ συντελείας.
8Mensis secundum nomen eius est, crescens mirabiliter in consummatione.Μὴν κατὰ τὸ ὄνομα αὐτῆς ἐστιν, αὐξανομένη θαυμαστῶς ἐν ἀλλοιώσει· σκεῦος παρεμβολῶν ἐν ὕψει, ἐν στερεώματι οὐρανοῦ ἐκλάμπων·
9Vas castrorum in excelsis, in firmamento caeli resplendens gloriose.κάλλος οὐρανοῦ, δόξα ἄστρων, κόσμος φωτίζων, ἐν ὑψίστοις Κύριος.
10Species caeli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus.Ἐν λόγοις ἁγίου στήσονται κατὰ κρίμα, καὶ οὐ μὴ ἐκλυθῶσιν ἐν φυλακαῖς αὐτῶν.
11In verbis Sancti stabunt ad iudicium, et non deficient in vigiliis suis.Ἴδε τόξον, καὶ εὐλόγησον τὸν ποιήσαντα αὐτὸ, σφόδρα ὡραῖον ἐν τῷ αὐγάσματι αὐτοῦ.
12Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo.Ἐγύρωσεν οὐρανὸν ἐν κυκλώσει δόξης, χεῖρες ὑψίστου ἐτάννυσαν αὐτό.
13Gyravit caelum in circuitu gloriae suae: manus Excelsi aperuerunt illum.Προστάγματι αὐτοῦ κατέσπευσε χιόνα, καὶ ταχύνει ἀστραπὰς κρίματος αὐτοῦ.
14Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere iudicii sui.Διὰ τοῦτο ἠνεῴχθησαν θησαυροὶ, καὶ ἐξέπτησαν νεφέλαι ὡς πετεινά.
15Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulae sicut aves.Ἐν μεγαλείῳ αὐτοῦ ἴσχυσε νεφέλας, καὶ διεθρύβησαν λίθοι χαλάζης.
16In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.Καὶ ἐν ὀπτασίαις αὐτοῦ σαλευθήσεται ὄρη, ἐν θελήματι πνεύσεται νότος.
17In conspectu eius commovebuntur montes, et in voluntate eius aspirabit notus.Φωνὴ βροντῆς αὐτοῦ ὠδίνησε γῆν, καὶ καταιγὶς Βορέου καὶ συστροφὴ πνεύματος· ὡς πετεινὰ καθιπτάμενα πάσσει χιόνα, καὶ ὡς ἀκρὶς καταλύουσα ἡ κατάβασις αὐτῆς.
18Vox tonitrui eius verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:Κάλλος λευκότητος αὐτῆς ἐκθαυμάσει ὀφθαλμὸς, καὶ ἐπὶ τοῦ ὑετοῦ αὐτῆς ἐκστήσεται καρδία.
19et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus eius.Καὶ πάχνην ὡς ἅλα ἐπὶ γῆς χέει, καὶ παγεῖσα γίνεται σκολόπων ἄκρα.
20Pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor.Ψυχρὸς ἄνεμος Βορέης πνεύσει, καὶ παγήσεται κρύσταλλος ἀφʼ ὕδατος· ἐπὶ πᾶσαν συναγωγὴν ὕδατος καταλύσει, καὶ ὡς θώρακα ἐνδύσεται τὸ ὕδωρ.
21Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli.Καταφάγεται ὄρη, καὶ ἔρημον ἐκκαύσει, καὶ ἀποσβέσει χλόην ὡς πῦρ.
22Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis:Ἴασις πάντων κατὰ σπουδὴν ὁμίχλη, δρόσος ἀπαντῶσα ἀπὸ καύσωνος ἱλαρώσει.
23et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne.Λογισμῷ αὐτοῦ ἐκόπασεν ἄβυσσον, καὶ ἐφύτευσεν αὐτὴν Ἰησοῦς.
24Medicina omnium in festinatione nebulae: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum.Οἱ πλέοντες τὴν θάλασσαν διηγοῦνται τὸν κίνδυνον αὐτῆς, καὶ ἀκοαῖς ὠτίῳν ἡμῶν θαυμάζομεν.
25In sermone eius siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas.Καὶ ἐκεῖ τὰ παρὰδοξα καὶ θαυμάσια ἔργα, ποικιλία παντὸς ζώου, κτίσις κητῶν.
26Qui navigant mare enarrent pericula eius, et audientes auribus nostris admirabimur.Διʼ αὐτὸν εὐοδία τέλος αὐτοὺ, καὶ ἐν λόγῳ αὐτοῦ σύγκειται πάντα.
27Illic praeclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum.Πολλὰ ἐροῦμεν καὶ οὐ μὴ ἐφικώμεθα, καὶ συντέλεια λόγων τὸ πᾶν ἐστιν αὐτός.
28Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone eius composita sunt omnia.Δοξάζοντες ποῦ ἰσχύσωμεν; αὐτὸς γὰρ ὁ μέγας παρὰ πάντα τὰ ἔργα αὐτοῦ.
29Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus.Φοβερὸς Κύριος καὶ σφόδρα μέγας, καὶ θαυμαστὴ ἡ δυναστεία αὐτοῦ.
30Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua.Δοξάζοντες Κύριον ὑψώσατε καθόσον ἂν δύνησθε, ὑπερέξει γὰρ καὶ ἔτι· καὶ ὑψοῦντες αὐτὸν πληθύνατε ἐν ἰσχύϊ, μὴ κοπιᾶτε, οὐ γὰρ μὴ ἐφίκησθε.
31Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius.Τίς ἑώρακεν αὐτὸν καὶ ἐκδιηγήσεται; καὶ τίς μεγαλύνει αὐτὸν καθώς ἐστι;
32Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia eius.Πολλὰ ἀπόκρυφά ἐστι μείζονα τούτων, ὀλίγα γὰρ ἑωράκαμεν τῶν ἔργων αὐτοῦ.
33Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: maior enim est omni laude.Πάντα γὰρ ἐποίησεν ὁ Κύριος, καὶ τοῖς εὐσεβέσιν ἔδωκε σοφίαν. ΠΑΤΕΡΩΝ ὝΜΝΟΣ.
34Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis.—
35Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio?—
36Multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius.—
37Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…