Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 41

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 41: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:Ὦ θάνατε, ὡς πικρόν σου τὸ μνημόσυνόν ἐστιν ἀνθρώπῳ εἰρηνεύοντι ἐν τοῖς ὑπάρχουσιν αὐτοῦ, ἀνδρὶ ἀπερισπάστῳ, καὶ εὐοδουμένῳ ἐν πᾶσι, καὶ ἔτι ἰσχύοντι ἐπιδέξασθαι τροφήν;
2viro quieto, et cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum!Ὦ θάνατε, καλόν σου τὸ κρίμα ἐστὶν ἀνθρώπῳ ἐπιδεομένῳ καὶ ἐλασσουμένῳ ἰσχύϊ, ἐσχατογήρῳ, καὶ περισπωμένῳ περὶ πάντων, καὶ ἀπειθοῦντι, καὶ ἀπολωλεκότι ὑπομονήν.
3O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,Μὴ εὐλαβοῦ κρίμα θανάτου· μνήσθητι προτέρων σου καὶ ἐσχάτων, τοῦτο τὸ κρίμα παρὰ Κυρίου πάσῃ σαρκί.
4defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam!Καὶ τί ἀπαναίνῃ ἐν εὐδοκίᾳ ὑψίστου; εἴτε δέκα, εἴτε ἑκατὸν, εἴτε χίλια ἔτη· οὐκ ἔστιν ἐν ᾅδου ἐλεγμὸς ζωῆς.
5Noli metuere iudicium mortis: memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni.Τέκνα βδελυκτὰ γίνεται τέκνα ἁμαρτωλῶν, καὶ συναναστρεφόμενα παροικίαις ἀσεβῶν.
6Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni:Τέκνων ἁμαρτωλῶν ἀπολεῖται κληρονομία, καὶ μετὰ τοῦ σπέρματος αὐτῶν ἐνδελεχιεῖ ὄνειδος.
7non est enim in inferno accusatio vitae.Πατρὶ ἀσεβεῖ μέμψεται τέκνα, ὅτι διʼ αὐτὸν ὀνειδισθήσονται.
8Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.Οὐαὶ ὑμῖν ἄνδρες ἀσεβεῖς, οἵτινες ἐγκατελίπετε νόμον Θεοῦ ὑψίστου.
9Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii.Καὶ ἐὰν γεννηθῆτε, εἰς κατάραν γεννηθήσεσθε· καὶ ἐὰν ἀποθάνητε, εἰς κατάραν μερισθήσεσθε.
10De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.Πάντα ὅσα ἐκ γῆς, εἰς γῆν ἀπελεύσεται· οὕτως ἀσεβεῖς ἀπὸ κατάρας εἰς ἀπώλείαν.
11Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!Πένθος ἀνθρώπων ἐν σώμασιν αὐτῶν, ὄνομα δὲ ἁμαρτωλῶν οὐκ ἀγαθὸν, ἐξαλειφθήσεται.
12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.Φρόντισον περὶ ὀνόματος, αὐτὸ γάρ σοι διαμενεῖ, ἢ χίλιοι μεγάλοι θησαυροὶ χρυσίου.
13Omnia quae de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.Ἀγαθῆς ζωῆς ἀριθμὸς ἡμερῶν, καὶ ἀγαθὸν ὄνομα εἰς αἰῶνα διαμένει.
14Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur.Παιδείαν ἐν εἰρήνῃ συντηρήσατε τέκνα, σοφία δὲ κεκρυμμένη καὶ θησαυρὸς ἀφανὴς, τίς ὠφέλεια ἐν ἀμφοτέροις;
15Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.Κρείσσων ἄνθρωπος ἀποκρύπτων τὴν μωρίαν αὐτοῦ, ἢ ἄνθρωπος ἀποκρύπτων τὴν σοφίαν αὐτοῦ.
16Bonae vitae numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in aevum.Τοιγαροῦν ἐντράπητε ἐπὶ τῷ ῥήματί μου· οὐ γάρ ἐστι πᾶσαν αἰσχύνην διαφυλάξαι καλὸν, καὶ οὐ πάντα πᾶσιν ἐν πίστει εὐδοκιμεῖται.
17Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?Αἰσχύνεσθε ἀπὸ πατρὸς καὶ μητρὸς περὶ πορνείας, καὶ ἀπὸ ἡγουμένου καὶ δυνάστου περὶ ψεύδους·
18Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.ἀπὸ κριτοῦ καὶ ἄρχοντος περὶ πλημμελείας, ἀπὸ συναγωγῆς καὶ λαοῦ περὶ ἀνομίας· ἀπὸ κοινωνοῦ καὶ φίλου περὶ ἀδικίας, καὶ ἀπὸ τόπου οὗ παροικεῖς περὶ κλοπῆς·
19Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo:καὶ ἀπὸ ἀληθείας Θεοῦ καὶ διαθήκης, καὶ ἀπὸ πήξεως ἀγκῶνος ἐπʼ ἄρτοις· ἀπὸ σκορακισμοῦ λήψεως καὶ δόσεως,
20non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.καὶ ἀπὸ ἀσπαζομένων περὶ σιωπῆς· ἀπὸ ὁράσεως γυναικὸς ἑταίρας,
21Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a praesidente et a potente de mendacio:καὶ ἀπὸ ἀποστροφῆς προσώπου συγγενοῦς· ἀπὸ ἀφαιρέσεως μερίδος καὶ δόσεως, καὶ ἀπὸ κατανοήσεως γυναικὸς ὑπάνδρου,
22a principe et a iudice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate:ἀπὸ περιεργείας παιδίσκης αὐτοῦ, καὶ μὴ ἐπιστῇς ἐπὶ τὴν κοίτην αὐτῆς, ἀπὸ φίλων περὶ λόγων ὀνειδισμοῦ, καὶ μετὰ τὸ δοῦναι, μὴ ὀνείδιζε.
23a socio et amico de iniustitia, et de loco in quo habitas:Ἀπὸ δευτερώσεως καὶ λόγου ἀκοῆς, καὶ ἀπὸ ἀποκαλύψεων λόγων κρυφίων·
24de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti:καὶ ἔσῃ αἰσχυντηρὸς ἀληθινῶς, καὶ εὑρίσκων χάριν ἔναντι παντὸς ἀνθρώπου·
25a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati.—
26Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.—
27Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam eius, neque steteris ad lectum eius.—
28Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…