Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 3

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 3: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Filii sapientiae ecclesia iustorum, et natio illorum obedientia et dilectio.Ἐμοῦ τοῦ πατρὸς ἀκούσατε τέκνα, καὶ οὕτως ποιήσατε, ἵνα σωθῆτε.
2Iudicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis.Ὁ γὰρ Κύριος ἐδόξασε πατέρα ἐπὶ τέκνοις, καὶ κρίσιν μητρὸς ἐστερέωσεν ἐφʼ υἱοῖς.
3Deus enim honoravit patrem in filiis: et iudicium matris exquirens, firmavit in filios.Ὁ τιμῶν πατέρα ἐξιλάσεται ἁμαρτίαις.
4Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur.Καὶ ὡς ὁ ἀποθησαυρίζων, ὁ δοξάζων μητέρα αὐτοῦ.
5Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam.Ὁ τιμῶν πατερα εὐφρανθήσεται ὑπὸ τέκνων, καὶ ἐν ἡμέρᾳ προσευχῆς αὐτοῦ εἰσακουσθήσεται.
6Qui honorat patrem suum iucundabitur in filiis, et in die orationis suae exaudietur.Ὁ δοξάζων πατέρα μακροημερεύσει, καὶ ὁ εἰσακούων Κυρίου ἀναπαύσει μητέρα αὐτοῦ,
7Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem.καὶ ὡς δεσπόταις δουλεύσει ἐν τοῖς γεννήσασιν αὐτόν.
8Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt.Ἐν ἔργῳ καὶ λόγῳ τίμα τὸν πατέρα σου, ἵνα ἐπέλθῃ σοι εὐλογία παρʼ αὐτοῦ.
9In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum,Εὐλογία γὰρ πατρὸς στηρίζει οἴκους τέκνων, κατάρα δὲ μητρὸς ἐκριζοῖ θεμέλια.
10ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat.Μὴ δοξάζου ἐν ἀτιμίᾳ πατρός σου, οὐ γάρ ἐστί σοι δόξα πατρὸς ἀτιμία.
11Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta.Ἡ γὰρ δόξα ἀνθρώπου ἐκ τιμῆς πατρὸς αὐτοῦ, καὶ ὄνειδος τέκνοις μήτηρ ἐν ἀδοξίᾳ.
12Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria eius confusio.Τέκνον, ἀντιλαβοῦ ἐν γήρᾳ πατρός σου, καὶ μὴ λυπήσῃς αὐτὸν ἐν τῇ ζωῇ αὐτοῦ.
13Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.Κᾂν ἀπολείπῃ σύνεσιν, συγγνώμην ἔχε, καὶ μὴ ἀτιμάσῃς αὐτὸν ἐν πάσῃ ἰσχύϊ σου.
14Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius:Ἐλεημοσύνη γὰρ πατρὸς οὐκ ἐπιλησθήσεται, καὶ ἀντὶ ἁμαρτιῶν προσανοικοδομηθήσεταί σοι.
15et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione.Ἐν ἡμέρᾳ θλίψεώς σου ἀναμνησθήσεταί σου· ὡς εὐδία ἐπὶ παγετῷ, οὕτως ἀναλυθήσονταί σου αἱ ἁμαρτίαι.
16Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum:Ὡς βλάσφημος ὁ ἐγκαταλιπὼν πατέρα, καὶ κεκατηραμένος ὑπὸ Κυρίου ὁ παροργίζων μητέρα αὐτοῦ.
17et in iustitia aedificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.Τέκνον, ἐν πραΰτητι τὰ ἔργα σου διέξαγε, καὶ ὑπὸ ἀνθρώπου δεκτοῦ ἀγαπηθήσῃ.
18Quam malae famae est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem!Ὅσῳ μέγας εἶ, τοσούτῳ ταπεινοῦ σεαυτὸν, καὶ ἔναντι Κυρίου εὑρήσεις χάριν.
19Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris.—
20Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:Ὅτι μεγάλη ἡ δυναστεία τοῦ Κυρίου, καὶ ὑπὸ τῶν ταπεινῶν δοξάζεται.
21quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur.Χαλέπωτερά σου μὴ ζήτει, καὶ ἰσχυρότερά σου μὴ ἐξέταζε,
22Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.ἃ προσετάγη σοι, ταῦτα διανοοῦ· οὐ γάρ ἐστί σοι χρεία τῶν κρυπτῶν.
23Non est enim tibi necessarium ea, quae abscondita sunt, videre oculis tuis.Ἐν τοῖς περισσοῖς τῶν ἔργων σου μὴ περιεργάζου· πλείονα γὰρ συνέσεως ἀνθρώπων ὑπεδείχθη σοι.
24In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus eius non eris curiosus.Πολλοὺς γὰρ ἐπλάνησεν ἡ ὑπόληψις αὐτῶν, καὶ ὑπόνοια πονηρὰ ὠλίσθησε διανοίας αὐτῶν.
25Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi:—
26multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum.Καὶ ὁ ἀγαπῶν κίνδυνον, ἐν αὐτῷ ἐμπεσεῖται· καρδία σκληρὰ κακωθήσεται ἐπʼ ἐσχάτων.
27Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit.Καρδία σκληρὰ βαρυνθήσεται πόνοις, καὶ ὁ ἁμαρτωλὸς προσθήσει ἁμαρτίαν ἐφʼ ἁμαρτίαις.
28Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur.Ἐπαγωγὴ ὑπερηφάνου οὐκ ἔστιν ἴασις, φυτὸν γὰρ πονηρίας ἐῤῥίζωκεν ἐν αὐτῷ·
29Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adiiciet ad peccandum.καρδία συνετοῦ διανοηθήσεται παραβολὴν, καὶ οὖς ἀκροατοῦ ἐπιθυμία σοφοῦ.
30Synagogae superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur.Πῦρ φλογιζόμενον ἀποσβέσει ὕδωρ, καὶ ἐλεημοσύνη ἐξιλάσεται ἁμαρτίας.
31Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam.Ὁ ἀνταποδιδοὺς χάριτας μέμνηται εἰς τὰ μετὰ ταῦτα, καὶ ἐν καιρῷ πτώσεως εὑρήσει στήριγμα.
32Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus iustitiae successus habebit.—
33Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis:—
34et Deus prospector est eius qui reddit gratiam: meminit eius in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.—

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…