Collatio
Siracides 11
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. | Σοφία ταπεινοῦ ἀνύψωσε κεφαλὴν, καὶ ἐν μέσῳ μεγιστάνων καθίσει αὐτόν. |
| 2 | Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo. | Μὴ αἰνέσεις ἄνδρα ἐν κάλλει αὐτοῦ, καὶ μὴ βδελύξῃ ἄνθρωπον ἐν ὁράσει αὐτοῦ. |
| 3 | Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius. | Μικρὰ ἐν πετεινοῖς μέλισσα, καὶ ἀρχὴ γλυκασμάτων ὁ καρπὸς αὐτῆς. |
| 4 | In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. | Ἐν περιβολῇ ἱματίων μὴ καυχήσῃ, καὶ ἐν ἡμέρᾳ δόξης μὴ ἐπαίρου, ὅτι θαυμαστὰ τὰ ἔργα Κυρίου, καὶ κρυπτὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ ἐν ἀνθρώποις. |
| 5 | Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema. | Πολλοὶ τύραννοι ἐκάθισαν ἐπὶ ἐδάφους, ὁ δὲ ἀνυπονόητος ἐφόρεσε διάδημα. |
| 6 | Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. | Πολλοὶ δυνάσται ἠτιμάσθησαν σφόδρα, καὶ ἔνδοξοι παρεδόθησαν εἰς χεῖρας ἑτέρων. |
| 7 | Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe iuste. | Πρὶν ἐξετάσῃς μὴ μέμψῃ· νόησον πρῶτον καὶ τότε ἐπιτιμα. |
| 8 | Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adiicias loqui. | Πρὶν ἢ ἀκοῦσαι μὴ ἀποκρίνου, καὶ ἐν μέσῳ λόγων μὴ παρεμβάλλου. |
| 9 | De ea re quae te non molestat, ne certeris: et in iudicio peccantium ne consistas. | Περὶ πράγματος οὗ οὐκ ἔστι σοι χρεία, μὴ ἔριζε, καὶ ἐν κρίσει ἁμαρτωλῶν μὴ συνέδρευε. |
| 10 | Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si praecucurreris. | Τέκνον, μὴ περὶ πολλὰ ἔστωσαν αἱ πράξεις σου· ἐὰν πληθυνῇς, οὐκ ἀθωωθήσῃ· καὶ ἐὰν διώκῃς, οὐ μὴ καταλάβῃς, καὶ οὐ μὴ ἐκφύγῃς διαδράς. |
| 11 | Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit. | Ἔστι κοπιῶν καὶ πονῶν καὶ σπεύδων, καὶ τόσῳ μᾶλλον ὑστερεῖται. |
| 12 | Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate: | Ἔστι νωθρὸς καὶ προσδεόμενος ἀντιλήψεως, ὑστερῶν ἰσχύϊ, καὶ πτωχείᾳ περισσεύει, καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ Κυρίου ἐπέβλεψαν αὐτῷ εἰς ἀγαθὰ, καὶ ἀνώρθωσεν αὐτὸν ἐκ ταπεινώσεως αὐτοῦ· |
| 13 | et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum. | Καὶ ἀνύψωσε κεφαλὴν αὐτοῦ, καὶ ἀπεθαύμασαν ἐπʼ αὐτῷ πολλοί. |
| 14 | Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt: | Ἀγαθὰ καὶ κακά, ζωὴ καὶ θάνατος, πτωχεία καὶ πλοῦτος παρὰ Κυρίου ἐστί. |
| 15 | sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viae bonorum, apud ipsum. | — |
| 16 | Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. | — |
| 17 | Datio Dei permanet iustis, et profectus illius successus habebit in aeternum. | Δόσις Κυρίου παραμένει εὐσεβέσι, καὶ ἡ εὐδοκία αὐτοῦ εἰς τὸν αἰῶνα εὐοδωθήσεται. |
| 18 | Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius. | Ἔστι πλουτῶν ἀπὸ προσοχῆς καὶ σφιγγίας αὐτοῦ, καὶ αὕτη ἡ μερὶς τοῦ μισθοῦ αὐτοῦ. |
| 19 | In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: | Ἐν τῷ εἰπεῖν αὐτὸν, εὗρον ἀνάπαυσιν, καὶ νῦν φάγωμαι ἐκ τῶν ἀγαθῶν μου, καὶ οὐκ οἶδε τίς καιρὸς παρελεύσεται, καὶ καταλείψει αὐτὰ ἑτέροις, καὶ ἀποθανεῖται. |
| 20 | et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. | Στῆθι ἐν διαθήκῃ σου καὶ ὁμίλει ἐν αὐτῇ, καὶ ἐν τῷ ἔργῳ σου παλαιώθητι. |
| 21 | Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce. | Μὴ θαύμαζε ἐν ἔργοις ἁμαρτωλοῦ, πίστευε τῷ Κυρίῳ καὶ ἔμμενε τῷ πόνῳ σου· ὅτι κοῦφον ἐν ὀφθαλμοῖς Κυρίου διὰ τάχους ἐξάπινα πλουτίσαι πένητα. |
| 22 | Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo. | Εὐλογία Κυρίου ἐν μισθῷ εὐσεβοῦς, καὶ ἐν ὥρᾳ ταχινῇ ἀναθάλλει εὐλογίαν αὐτοῦ. |
| 23 | Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. | Μὴ εἴπῃς, τίς ἐστί μου χρεία; καὶ τίνα ἀπὸ τοῦ νῦν ἔσται μου τὰ ἀγαθά; |
| 24 | Benedictio Dei in mercedem iusti festinat, et in hora veloci processus illius fructificat. | Μὴ εἴπῃς, αὐτάρκη μοι ἐστὶ, καὶ τί ἀπὸ τοῦ νῦν κακωθήσομαι; |
| 25 | Ne dicas: Quid est mihi opus? et quae erunt mihi ex hoc bona? | Ἐν ἡμέρᾳ ἀγαθῶν ἀμνησία κακῶν, καὶ ἐν ἡμέρᾳ κακῶν οὐ μνησθήσεται ἀγαθῶν· |
| 26 | Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor? | ὅτι κοῦφον ἔναντι Κυρίου ἐν ἡμέρᾳ τελευτῆς ἀποδοῦναι ἀνθρώπῳ κατὰ τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ. |
| 27 | In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum: | Κάκωσις ὥρας ἐπιλησμονὴν ποιεῖ τρυφῆς, καὶ ἐν συντελείᾳ ἀνθρώπου ἀποκάλυψις ἔργων αὐτοῦ. |
| 28 | quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. | Πρὸ τελευτῆς μὴ μακάριζε μηδένα, καὶ ἐν τέκνοις αὐτῶυ γνωσθήσεται ἀνήρ. |
| 29 | Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius. | Μὴ πάντα ἄνθρωπον εἴσαγε εἰς τὸν οἶκόν σου, πολλὰ γὰρ τὰ ἔνεδρα τοῦ δολίου. |
| 30 | Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir. | Πέρδιξ θηρευτὴς ἐν καρτάλλῳ, οὕτως καρδία ὑπερηφάνου, καὶ ὡς ὁ κατάσκοπος ἐπιβλέπει πτῶσιν. |
| 31 | Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim sunt insidiae dolosi. | Τὰ γὰρ ἀγαθὰ εἰς κακὰ μεταστρέφων ἐνεδρεύει, καὶ ἐν τοῖς αἱρετοῖς ἐπιθήσει μῶμον. |
| 32 | Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. | Ἀπὸ σπινθῆρος πυρὸς πληθύνεται ἀνθρακία, καὶ ἄνθρωπος ἁμαρτωλὸς εἰς αἷμα ἐνεδρεύει. |
| 33 | Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. | Πρόσεχε ἀπὸ κακούργου, πονηρὰ γὰρ τεκταίνει, μήποτε μῶμον εἰς τὸν αἰῶνα δῷ σοι. |
| 34 | A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur. | Ἐνοίκισον ἀλλότριον, καὶ διαστρέψει σε ἐν ταραχαῖς, καὶ ἀπαλλοτριώσει σε τῶν ἰδίων σου. |
| 35 | Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum. | — |
| 36 | Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis. | — |
