Collatio
Siracides 48
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. | Καὶ ἀνέστη Ἠλίας προφήτης ὡς πῦρ, καὶ ὁ λόγος αὐτοῦ ὡς λαμπὰς ἐκαίετο· |
| 2 | Qui induxit in illos famem: et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere praecepta Domini. | ὃς ἐπήγαγεν ἐπʼ αὐτοὺς λιμὸν, καὶ τῷ ζήλῳ αὐτοῦ ὠλιγοποίησεν αὐτούς. |
| 3 | Verbo Domini continuit caelum, et deiecit de caelo ignem ter. | Ἐν λόγῳ Κυρίου ἀνέσχεν οὐρανὸν, κατήγαγεν οὕτως τρὶς πῦρ. |
| 4 | Sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? | Ὡς ἐδοξάσθης Ἠλία ἐν τοῖς θαυμασίοις σου; καὶ τίς ὅμοιός σοι καυχᾶσθαι; |
| 5 | qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis, in verbo Domini Dei: | Ὁ ἐγείρας νεκρὸν ἐκ θυνάτου καὶ ἐξ ᾅδου ἐν λόγῳ ὑψίστου· |
| 6 | qui deiecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo: | ὁ καταγαγὼν βασιλεῖς εἰς ἀπώλειαν, καὶ δεδοξασμένους ἀπὸ κλίνης αὐτῶν· |
| 7 | qui audis in Sina iudicium, et in Horeb iudicia defensionis: | ὁ ἀκούων ἐν Σινᾷ ἐλεγμὸν, καὶ ἐν Χωρὴβ κρίματα ἐκδικήσεως· |
| 8 | qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te: | ὁ χρίων βασιλεῖς εἰς ἀνταπόδομα, καὶ προφήτας διαδόχους μετʼ αὐτόν· |
| 9 | qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum: | ὁ ἀναληφθεὶς ἐν λαίλαπι πυρὸς ἐν ἅρματι ἵππων πυρίνων· |
| 10 | qui scriptus es in iudiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. | ὁ καταγραφεὶς ἐν ἐλεγμοῖς εἰς καιροὺς, κοπάσαι ὀργὴν πρὸ θυμοῦ, καὶ ἐπιστρέψαι καρδίαν πατρὸς πρὸς υἱὸν, καὶ καταστῆσαι φυλὰς Ἰακώβ. |
| 11 | Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. | Μακάριοι οἱ ἰδόντες σε, καὶ οἱ ἐν ἀγαπήσει κεκοσμημένοι· καὶ γὰρ ἡμεῖς ζωῇ ζησόμεθα. |
| 12 | Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum. | Ἠλίας, ὃς ἐν λαίλαπι ἐσκεπάσθη· καὶ Ἐλισαιὲ ἐνεπλήσθη πνεύματος αὐτοῦ· καὶ ἐν ἡμέραις αὐτοῦ οὐκ ἐσαλεύθη ὑπὸ ἄρχοντος, καὶ οὐ κατεδυνάστευσεν αὐτὸν οὐδείς. |
| 13 | Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: | Πᾶς λόγος οὐχ ὑπερῇρεν αὐτὸν, καὶ ἐν κοιμήσει ἐπροφήτευσε τὸ σῶμα αὐτοῦ. |
| 14 | nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus eius. | Καὶ ἐν ζωῇ αὐτοῦ ἐποίησε τέρατα. καὶ ἐν τελευτῇ θαυμάσια τὰ ἔργα αὐτοῦ. |
| 15 | In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. | Ἐν πᾶσι τούτοις οὐ μετενόησεν ὁ λαὸς, καὶ οὐκ ἀπέστησαν ἀπὸ τῶν ἁμαρτιῶν, ἕως ἐπρονομεύθησαν ἀπὸ τῆς γῆς αὐτῶν, καὶ ἐσκορπίσθησαν ἐν πάσῃ τῇ γῇ· καὶ κατελείφθη ὁ λαὸς ὀλιγοστὸς, καὶ ἄρχων τῷ οἴκῳ Δαυίδ. |
| 16 | In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: | Τινὲς μὲν αὐτῶν ἐποίησαν τὸ ἀρεστὸν, τινὲς δὲ ἐπλήθυναν ἁμαρτίας. |
| 17 | et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. | Ἐζεκίας ὠχύρωσε τὴν πόλιν αὐτοῦ, καὶ εἰσήγαγεν εἰς μέσον αὐτῶν τὸν Γώγ· ὤρυξε σιδήρῳ ἀκρότομον, καὶ ᾠκοδόμησε κρήνας εἰς ὕδατα. |
| 18 | Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. | Ἐν ἡμέραις αὐτοῦ ἀνέβη Σενναχηρὶμ, καὶ ἀπέστειλε Ῥαψάκην, καὶ ἀπῇρε· καὶ ἐπῇρεν ἡ χεὶρ αὐτοῦ ἐπὶ Σιὼν, καὶ ἐμεγαλαύχησεν ὑπερηφανίᾳ αὐτοῦ. |
| 19 | Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam: et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum. | Τότε ἐσαλεύθησαν καρδίαι καὶ χεῖρες αὐτῶν, καὶ ὠδίνησαν ὡς αἱ τίκτουσαι. |
| 20 | In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos: et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. | Καὶ ἐπεκαλέσαντο τὸν Κύριον τὸν ἐλεήμονα, ἐκπετάσαντες τὰς χεῖρας αὐτῶν πρὸς αὐτόν· καὶ ὁ ἅγιος ἐξ οὐρανοῦ ταχὺ ἐπήκουσεν αὐτῶν, καὶ ἐλυτρώσατο αὐτοὺς ἐν χειρὶ Ἡσαΐου. |
| 21 | Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. | Ἐπάταξε τὴν παρεμβολὴν τῶν Ἀσσυρίων, καὶ ἐξέτριψεν αὐτοὺς ὁ ἄγγελος αὐτοῦ. |
| 22 | Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad caelum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. | Ἐποίησε γὰρ Ἐζεκίας τὸ ἀρεστὸν Κυρίῳ, καὶ ἐνίσχυσεν ἐν ὁδοῖς Δαυὶδ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ, ἃς ἐνετείλατο Ἡσαΐας ὁ προφήτης ὁ μέγας, καὶ πιστὸς ἐν ὁράσει αὐτοῦ. |
| 23 | Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae. | Ἐν ταῖς ἡμέραις αὐτοῦ ἀνεπόδισεν ὁ ἥλιος, καὶ προσέθηκε ζωὴν βασιλεῖ· |
| 24 | Deiecit castra Assyriorum, et contrivit illos angelus Domini: | Πνεύματι μεγάλῳ εἶδε τὰ ἔσχατα, καὶ παρεκάλεσε τοὺς πενθοῦντας ἐν Σιών. |
| 25 | nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias, propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. | Ἕως τοῦ αἰῶνος ὑπέδειξε τὰ ἐσόμενα, καὶ τὰ ἀπόκρυφα πρινὴ παραγενέσθαι αὐτά. |
| 26 | In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam. | — |
| 27 | Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion usque in sempiternum. | — |
| 28 | Ostendit futura, et abscondita antequam evenirent. | — |
