Collatio
Siracides 8
Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.
| Vulgata Clementina | Septuaginta (editio Sixtina, 1587) | |
|---|---|---|
| 1 | Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius. | Μὴ διαμάχου μετὰ ἀνθρώπου δυνάστου, μήποτε ἐμπέσῃς εἰς τὰς χεῖρας αὐτοῦ. |
| 2 | Non contendas cum viro locuplete, ne forte contra te constituat litem tibi: | Μὴ ἔριζε μετὰ ἀνθρώπου πλουσίου, μήποτε ἀντιστήσῃ σου τὴν ὁλκήν· πολλους γὰρ ἀπώλεσε τὸ χρυσίον, καὶ καρδίας βασιλέων ἐξέκλινε. |
| 3 | multos enim perdidit aurum et argentum, et usque ad cor regum extendit et convertit. | Μὴ διαμάχου μετὰ ἀνθρώπου γλωσσώδους, καὶ μὴ ἐπιστοιβάσῃς ἐπὶ τὸ πῦρ αὐτοῦ ξύλα. |
| 4 | Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna. | Μὴ πρόσπαιζε ἀπαιδεύτῳ, ἵνα μὴ ἀτιμάζωνται οἱ πρόγονοί σου. |
| 5 | Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. | Μὴ ὀνείδιζε ἄνθρωπον ἀποστρέφοντα ἀπὸ ἁμαρτίας, μνήσθητι ὅτι πάντες ἐσμὲν ἐν ἐπιτιμίοις. |
| 6 | Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. | Μὴ ἀτιμάσῃς ἄνθρωπον ἐν γήρει αὐτοῦ, καὶ γὰρ ἐξ ἡμῶν γηράσκουσι. |
| 7 | Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. | Μὴ ἐπίχαιρε ἐπὶ νεκρῷ, μνήσθητι ὅτι πάντες τελευτῶμεν. |
| 8 | Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire. | Μὴ παρίδῃς διήγημα σοφῶν, καὶ ἐν ταῖς παροιμίαις αὐτῶν ἀναστρέφου, ὅτι παρʼ αὐτῶν μαθήσῃ παιδείαν, καὶ λειτουργῆσαι μεγιστᾶσι. |
| 9 | Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: | Μὴ ἀστόχει διηγήματος γερόντων, καὶ γὰρ αὐτοὶ ἔμαθον παρὰ τῶν πατέρων αὐτῶν· ὅτι παρʼ αὐτῶν μαθήσῃ σύνεσιν, καὶ ἐν καιρῷ χρείας δοῦναι ἀπόκρισιν. |
| 10 | ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, et servire magnatis sine querela. | Μὴ ἔκκαιε ἄνθρακας ἁμαρτωλοῦ, μὴ ἐμπυρισθῇς ἐν πυρὶ φλογὸς αὐτοῦ. |
| 11 | Non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: | Μὴ ἐξαναστῇς ἀπὸ προσώπου ὑβριστοῦ, ἵνα μὴ ἐγκαθίσῃ ὡς ἔνεδρον τῷ στόματί σου. |
| 12 | quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dare responsum. | Μὴ δανείσῃς ἀνθρώπῳ ἰσχυροτέρῳ σου, καὶ ἐὰν δανείσῃς, ὡς ἀπολωλεκὼς γίνου· |
| 13 | Non incendas carbones peccatorum arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. | Μὴ ἐγγυήσῃ ὑπὲρ δυναμίν σου, καὶ ἐὰν ἐγγυήσῃ, ὡς ἀποτίσων φρόντιζε. |
| 14 | Ne contra faciem stes contumeliosi, ne sedeat quasi insidiator ori tuo. | Μὴ δικάζου μετὰ κριτοῦ, κατὰ γὰρ τὴν δόξαν αὐτοῦ κρινοῦσιν αὐτῷ. |
| 15 | Noli foenerari homini fortiori te: quod si foeneraveris, quasi perditum habe. | Μετὰ τολμηροῦ μὴ πορεύου ἐν ὁδῷ, ἵνα μὴ βαρύνηται κατὰ σοῦ· αὐτὸς γὰρ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ ποιήσει, καὶ τῇ ἀφροσύνῃ αὐτοῦ συναπολῇ. |
| 16 | Non spondeas super virtutem tuam: quod si spoponderis, quasi restituens cogita. | Μετὰ θυμώδους μὴ ποιήσῃς μάχην, καὶ μὴ διαπορεύου μετʼ αὐτοῦ τὴν ἔρημον, ὅτι ὡς οὐδὲν ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ αἷμα, καὶ ὅπου οὐκ ἔστι βοήθεια, καταβαλεῖ σε. |
| 17 | Non iudices contra iudicem, quoniam secundum quod iustum est iudicat. | Μετὰ μωροῦ μὴ συμβουλεύου, οὐ γὰρ δυνήσεται λόγον στέξαι. |
| 18 | Cum audace non eas in via, ne forte gravet mala sua in te: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. | Ἐνώπιον ἀλλοτρίου μὴ ποιήσῃς κρυπτὸν, οὐ γὰρ γινώσκεις τί τέξεται. |
| 19 | Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adiutorium, elidet te. | Παντὶ ἀνθρώπῳ μὴ ἔκφαινε σὴν καρδίαν, καὶ μὴ ἀναφερέτω σοι χάριν. |
| 20 | Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent. | — |
| 21 | Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. | — |
| 22 | Non omni homini cor tuum manifestes, ne forte inferat tibi gratiam falsam, et convicietur tibi. | — |
