Ad argumentum
FIDES VIVA
Collatio

Siracides 6

Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587), versu post versum.

Siracides 6: Vulgata Clementina et Septuaginta (editio Sixtina, 1587)
Vulgata ClementinaSeptuaginta (editio Sixtina, 1587)
1Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus haereditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.—
2Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam:Καὶ ἀντὶ φίλου μὴ γίνου ἐχθρός· ὄνομα γὰρ πονηρὸν αἰσχύνην καὶ ὄνειδος κληρονομήσει· οὕτως ὁ ἁμαρτωλὸς ὁ δίγλωσσος. Μὴ ἐπάρῃς σεαυτὸν ἐν βουλῇ ψυχῆς σου, ἵνα μὴ διαρπαγῇ ὡς ταῦρος ἡ ψυχή σου.
3et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.Τὰ φύλλα σου καταφάγεσαι, καὶ τοὺς καρπούς σου ἀπολέσεις, καὶ ἀφήσεις σεαυτὸν ὡς ξύλον ξηρόν.
4Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.Ψυχὴ πονηρὰ ἀπολεῖ τὸν κτησάμενον αὐτήν, καὶ ἐπίχαρμα ἐχθρῶν ποιήσει αὐτόν.
5Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.Λάρυγξ γλυκὺς πληθυνεῖ φίλους αὐτοῦ, καὶ γλῶσσα εὔλαλος πληθυνεῖ εὐπροσήγορα.
6Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille.Οἱ εἰρηνεύοντές σοι ἔστωσαν πολλοὶ, οἱ δὲ σύμβουλοί σου εἷς ἀπὸ χιλίων.
7Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.Εἰ κτᾶσαι φίλον, ἐν πειρασμῷ κτῆσαι αὐτόν, καὶ μὴ ταχὺ ἐμπιστεύσῃς αὐτῷ.
8Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis.Ἔστι γὰρ φίλος ἐν καιρῷ αὐτοῦ, καὶ οὐ μὴ παραμείνῃ ἐν ἡμέρᾳ θλίψεώς σου.
9Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit.Καὶ ἔστι φίλος μετατιθέμενος εἰς ἔχθραν, καὶ μάχην ὀνειδισμοῦ σου ἀποκαλύψει.
10Est autem amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis.Καὶ ἔστι φίλος κοινωνὸς τραπεζῶν, καὶ οὐ μὴ παραμείνῃ ἐν ἡμέρᾳ θλίψεώς σου.
11Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coaequalis, et in domesticis tuis fiducialiter aget.Καὶ ἐν τοῖς ἀγαθοῖς σου ἔσται ὡς σὺ, καὶ ἐπὶ τοὺς οἰκέτας σου παῤῥησιάσεται.
12Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam.Ἐὰν ταπεινωθῇς, ἔσται κατὰ σοῦ, καὶ ἀπὸ τοῦ προσώπου σου κρυβήσεται.
13Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.Ἀπὸ τῶν ἐχθρῶν σου διαχωρίσθητι, καὶ ἀπὸ τῶν φίλων σου πρόσεχε.
14Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum.Φίλος πιστὸς σκέπη κραταιὰ, ὁ δὲ εὑρὼν αὐτὸν εὗρε θησαυρόν.
15Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius.Φίλου πιστοῦ οὐκ ἔστιν ἀντάλλαγμα, καὶ οὐκ ἔστι σταθμὸς τῆς καλλονῆς αὐτοῦ.
16Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.Φίλος πιστὸς φάρμακον ζωῆς, καὶ οἱ φοβούμενοι Κύριον εὑρήσουσιν αὐτόν.
17Qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.Ὁ φοβούμενος Κύριον εὐθύνει φιλίαν αὐτοῦ, ὅτι κατʼ αὐτὸν οὕτως καὶ ὁ πλησίον αὐτοῦ.
18Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam.Τέκνον, ἐκ νεότητός σου ἐπίλεξαι παιδείαν, καὶ ἕως πολιῶν εὑρήσεις σοφίαν.
19Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius.Ὡς ὁ ἀροτριῶν καὶ ὁ σπείρων πρόσελθε αὐτῇ, καὶ ἀνάμενε τοὺς ἀγαθοὺς καρποὺς αὐτῆς· ἐν γὰρ τῇ ἐργασίᾳ αὐτῆς ὀλίγον κοπιάσεις, καὶ ταχὺ φάγεσαι γεννημάτων αὐτῆς.
20In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius.Ὡς τραχεῖά ἐστι σφόδρα τοῖς ἀπαιδεύτοις, καὶ οὐκ ἐμμενεῖ ἐν αὐτῇ ἀκάρδιος.
21Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus! et non permanebit in illa excors.Ὡς λίθος δοκιμασίας ἰσχυρὸς ἔσται ἐπʼ αὐτῷ, καὶ οὐ χρονιεῖ ἀποῤῥίψαι αὐτήν.
22Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur proiicere illam.Σοφία γὰρ κατὰ τὸ ὄνομα αὐτῆς ἐστι, καὶ οὐ πολλοῖς ἐστι φανερά.
23Sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.Ἄκουσον, τέκνον, καὶ δέξαι γνώμην μου, καὶ μὴ ἀπαναίνου τὴν συμβουλίαν μου.
24Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abiicias consilium meum.Καὶ εἰσένεγκον τοὺς πόδας σου εἰς τὰς πέδας αὐτῆς, καὶ εἰς τὸν κλοίον αὐτῆς τὸν τράχηλόν σου.
25Iniice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum.Ὑπόθες τὸν ὦμόν σοῦ, καὶ βάσταξον αὐτὴν, καὶ μὴ προσοχθίσῃς τοῖς δεσμοῖς αὐτῆς.
26Subiice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis eius.Ἐν πάσῃ ψυχῇ σου πρόσελθε αὐτῇ, καὶ ἐν ὅλῃ δυνάμει σου συντήρησον τὰς ὁδοὺς αὐτῆς.
27In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias eius.Ἐξίχνεύσον καὶ ζήτησον, καὶ γνωσθήσεταί σοι, καὶ ἐγκρατὴς γενόμενος μὴ ἀφῇς αὐτήν.
28Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam:Ἐπʼ ἐσχάτων γὰρ εὑρήσεις τὴν ἀνάπαυσιν αὐτῆς, καὶ στραφήσεταί σοι εἰς εὐφροσύνην.
29in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem.Καὶ ἔσονταί σοι αἱ πέδαι εἰς σκέπην ἰσχύος, καὶ οἱ κλοιοὶ αὐτῆς εἰς στολὴν δόξης.
30Et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriae:Κόσμος γὰρ χρύσεός ἐστιν ἐπʼ αὐτῆς, καὶ οἱ δεσμοὶ αὐτῆς κλῶσμα ὑακίνθινον.
31decor enim vitae est in illa, et vincula illius alligatura salutaris.Στολὴν δόξης ἐνδύσῃ αὐτὴν, καὶ στέφανον ἀγαλλιάματος περιθήσεις σεαυτῷ.
32Stolam gloriae indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi.Ἐὰν θέλῃς, τέκνον, παιδευθήσῃ, καὶ ἐὰν δῷς τὴν ψυχήν σου, πανοῦργος ἔσῃ.
33Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.Ἐὰν ἀγαπήσῃς ἀκούειν ἐκδέξῃ, καὶ ἐὰν κλίνῃς τὸ οὖς σου σοφὸς ἔσῃ.
34Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris.Ἐν πλήθει πρεσβυτέρων στῆθι, καὶ, τίς σοφός; αὐτῷ προσκολλήθητι.
35In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.Πᾶσαν διήγησιν θείαν θέλε ἀκούειν, καὶ παροιμίαι συνέσεως μὴ ἐκφευγέτωσάν σε.
36Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus.Ἐὰν ἴδῃς συνετὸν, ὄρθριζε πρὸς αὐτὸν, καὶ βαθμοὺς θυρῶν αὐτοῦ ἐκτριβέτω ὁ πούς σου.
37Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi.Διανοοῦ ἐν τοῖς προστάγμασιν Κυρίου, καὶ ἐν ταῖς ἐντολαῖς αὐτοῦ μελέτα διαπαντός· αὐτὸς στηριεῖ τὴν καρδίαν σου, καὶ ἡ ἐπιθυμία τῆς σοφίας σου δοθήσεταί σοι.

Evangelium et sanctus diei, singulis matutinis per epistulam

Singulos dies prope Christum eiusque sanctos incipe: Evangelium Missae et vita quae animum excitat. Gratis; quandocumque vis desistere potes.

Epistulam ad confirmandum mittemus. Interdum etiam aliquod nuntium a Fides Viva. Uno tactu desistere potes. De notitiis tuendis

Feria V, 29 Octobris · Evangelium

Iesus deplorat Ierusalem, quae occidit prophetas

In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce eiicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia…